

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 17: Versus 12
Aedificabitdomum, id est Ecclesiam: domus David propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi populus in aeternum habitet cum Deo et in Deo, et Deus cum populo. Ideo cum secundum Septuaginta dictum sit per Nathan: Et nuntiabit tibi Dominus quoniam domum aedificabis ipsi, postea per David dicitur:Quoniam tu, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi[II Reg. 7.]. Hanc enim domum et nos aedificamus bene vivendo, et Deus juvando, unde:Nisi Dominus aedificaverit domum,etc.[Psal. CXXVI.]Et thronus.Hyperbolice de filio Isai accipi potest. At vero Christus de semine David natus, exaltatus est super omnem principatum et potestatem et virtutem, cui Paterdonavit nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur,etc.[Philip. 2.]